CAMERACUM

CAMERACUM
CAMERACUM
permunita urbs Galliae belgicae Episcopalis ad Picardiae fines, vulgo Cambray. Ad Scaldim fluv. 4. leuc. a Duaco in Austrum, 7. a Fano S. Quintini. Sub Hispanis cum olim civitas Imperialis esset et libera: Baudrand. Caput regiunculae le Cambresis, 10. leuc. Metropolitana olim Belgicae secundae. Conditor eius Camber, Sicambrorum Rex, Chlodion Galliae Rex illam occupavit, A. C. 445. Post mortem Lotharii, ad Carolum Calvum pervenit, A. C. 870. Pomum hinc Eridos inter Gallos, Imperatores et Flandriae Comites. A. C. 1543. a Carolo V. occupata, iterum Duci Alenconio, Henrici III. fratri se submisit, recepta ab Hispanis A. C. 1595. quibus tamen iterum nuperô bellô a Gallis erepta est. Huius Episcopi Duces, Comites, et Principes Imperii dicuntur. Guicciard. Belgic. San Marth. Gall. Chron. tom. 1. Concilia ibi habita, vid in Conciliis Gall. Morerius. Hîc pax A. C. 1559. inter Henric. III. et Philippum II. coiit. Vide et Camaracum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Abbaye Sainte-Calixte de Cysoing — Présentation Culte Catholique romain Type Abbaye Début de la construction 838 Protection …   Wikipédia en Français

  • Abbaye du repos de Notre-Dame de Marquette — Abbaye du repos de Notre Dame Présentation Culte Catholique romain Type Abbaye Début de la construction octobre 1226 Fin des travaux 1236 Protection …   Wikipédia en Français

  • Christianisation et urbanisation du Nord-Pas-de-Calais — Article détaillé : Histoire du Nord Pas de Calais. Sommaire 1 Christianisme ancien 2 Grand schisme 3 Liens internes 4 Notes et références …   Wikipédia en Français

  • MEROVEUS — Francorum tertius a Pharamundo, post Clodionem Comatum, Rex, A. C. 448. Aetio, Romanorum Duci, et Theodorico Visigothorum Regi iunctus, Attilam A. C. 451. prope Aurelianum, devicit. Posteâ regni suit terminos; a fluv. Samaro, extendit, usque in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUINCTINOPOLIS — urbs Galliae Belgicae, quae et Fanum S. Quinctini, et Quinctinum, vulgo S. Quintin; urbs Picardiae munitissima, Somonam fluvium, media fere inter Noviomum et Cameracum: quam nonnulli Augustam Veromanduorum esse putant; sed hallucinantur, nam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VALENTIANAE — Eginhart. Valentimanae, Reginoni: Valentinianenses, Lib. Notit. Valleschenae, Aimonio, ad Scaldim, ubi navigari incipit, urbs alias Nerviorum, nunc Hannoniae, elegans, opulenta et permunita. Hîc Chlodoveus III. ius dixit, circa A. C. 771. Dicta… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Камбре — (Cambrai)         город на С. Франции, на р. Шельда, в департаменте Нор. 40 тыс. жителей (1968). Транспортный узел, производство кружев, батиста, трикотажа, а также изделий из них (главным образом бельё); пивоваренная, сахарная, кондитерская… …   Большая советская энциклопедия

  • Cambrai — Cambrai …   Deutsch Wikipedia

  • Kambryk — Cambrai …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”